The Bible Software
bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 23 › Ii Samuelis 23:20

Ii Samuelis 23:20

Et Banaias filius Jojadæ viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. + 23.20 Et Bana. Qui erat magister de Capseel, id est, de congregatione Dei in Cerethi et Pheleti, qui interpretantur occidentes et vivificantes. Ipse percussit quos Paralipomenon duos Ariel Moab nominat. Hi ergo viri fortissimi fuerunt in regno Moab, unde et leones dicuntur. Ariel enim leo Dei interpretatur. In media. Josephus hic apertius dicit quid fuerit, scilicet, cisterna nimis profunda, tempore hyemis nivis aggere coæquata. In hanc leo inscius decidit, et conclusus grandi rugitu clamavit. Banaias vero qui cum cæteris ad spectaculum venit, in cisternam desiliit, et leonem interfecit. Banaias, qui interpretatur ædificator Dominus, Christum significat, qui Ecclesiam ædificat. Unde Paulus: Dei ædificatio estis. Hic in tempore nivis et frigoris, cum scilicet gratia Christi mundo resplenduit, et frigus charitatis homines refrigeravit, leonem, id est, diabolum interfecit. Hebræus vero hunc leonem Moab intelligit, qui in medio cisternæ, id est, in domo Domini, ubi tenebat cornua altaris, occisus est. Altare vero cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ abluit et mundat, ita sanctuarium Domini purgat peccata. In diebus nivis, quia per mortem expiavit peccatum. Unde: Lavabis me, quod impletum est in medio cisternæ; et super nivem dealbabor, quod impletum est in eo quod ait diebus nivis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Benaiah the son of Jehoiada, the son of a valiant man, of Kabzeel, who had done many acts, he slew two lionlike men of Moab: he went down also and slew a lion in the midst of a pit in time of snow:

In Context

19et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat. + 23.19 Tres primos. Intelligi volunt sapientiam, humilitatem et fortitudinem, David enim sedit sapientissimus: ipse ligni vermiculus, id est, humilis octingentos interfecit velut fortis; ad has tres virtutes nemo fortium David pervenit.

21Ipse quoque interfecit virum ægyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Ægyptii, et interfecit eum hasta sua. + 23.21 Virum Ægyptium. Imitatorem scilicet Ægyptii Deum blasphemantis, quem Moses jubente Domino interfecit, ille enim blasphemavit Deum, hic prophetam et regem. Dignum. Spectabatur enim ut si Jerusalem egrederetur, interficeretur. Hastam. Legem Dei, quam si meditatus fuisset permanendo in Jerusalem non periret, sed quia præceptum regis contempsit, Banaias in virga, id est in rectitudine justitiæ ad eum descendit, et hastam, quam non recte tenebat, extorsit.

Read all of Ii Samuelis 23

Cross References

Exodus 15:15Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan. + 15.15 Fiant immobiles quasi lapis, etc. ORIG. Fieri tanquam lapidem non est natura esse lapidem. Non enim fieret nisi quod non erat. Hoc propter illos diximus qui malæ naturæ Pharaonem vel Ægyptios dicunt fuisse, nec ex libertate arbitrii in hoc esse deductos; et qui creatorem Deum accusant, tanquam sævum, qui homines vertat in lapides: non dixit: Fiant tanquam lapides et tacuit, sed tempus statuit et mensuram dominationis, scili cet donec pertranseat populus tuus. Prior populus qui fuit ante nos, factus est tanquam lapis durus et incredulus, non ut lapidis natura maneat, sed donec pertranseat populus quem Dominus acquisivit. Unde Rom. 11: Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl, donec plenitudo gentium intraret, et tunc Isræl salvus fieret; qui per incredulitatem factus est tanquam lapis, unde Matth. 3: Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Sed cum creator sit omnium, quomodo acquisisse dicitur quod suum esse dubium non est? Dicitur enim in cantico Deuteronomii: Nonne hic ipse Dominus Deus tuus, qui fecit et creavit te, et acquisivit te? Deut. 32. Videtur enim unusquisque illud acquirere quod non fuit suum. Unde hæretici de Salvatore dicunt quia non erant sui quos acquisivit: dato enim pretio mercatus est homines quos Creator fecerat, et certum esse aiunt unumquemque emere quod suum non est. Apostolus enim ait I Cor. 7: Pretio empti estis. Sed audi Prophetam: Peccatis vestris venundati estis, et pro iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram Isa. 50.. Dei ergo creaturæ omnes sumus, sed peccatis suis quisque venditur, et a Creatore discedit. Dei ergo sumus, secundum quod ab eo creati sumus: effecti vero servi diaboli, secundum quod peccatis nostris venundati sumus. Veniens autem Christus redemit nos servientes diabolo, cui nos peccando vendidimus, et ita videtur suos recepisse, quos creavit; et alienos acquisisse, qui alienum dominum peccando acquisierant. Sed recte nos redemisse dicitur, qui pro pretio nostro sanguinem suum dedit. Sed quid tale ut nos mercaretur diabolus dedit? Homicidium pecunia diaboli est, ille enim ab initio homicida est: fecisti homicidium, diaboli pecuniam accepisti. Idem dicendum est de adulterio, sacrilegio, furto, falso testimonio et hujusmodi: hac pecunia enim emit et efficit sibi servos omnes qui de hujusmodi censu ejus quantumcunque susceperint.

Judges 14:5Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis sævus, et rugiens, et occurrit ei. + 14.5 Descendit itaque Samson, etc. ISID., in Jud. tom. 5, cap. 8. Samson cum ad alienigenas tenderet causa petendæ uxoris, leonem occidit: et Christus Ecclesiam vocaturus de gentibus diabolum vicit qui ait: Gaudete quia ego vici mundum Joan. 16.. Ex ore leonis occisi favus extrahitur, quia ut conspicimus reges terreni regni, qui contra Christum ante fremuerunt, jam perempta feritate dulcedinem Evangelii prædicant, et munimenta præbent.

2 Samuel 1:23Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi: aquilis velociores, leonibus fortiores.]

2 Samuel 20:23Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël: Banaias autem filius Jojadæ super Cerethæos et Phelethæos:

1 Kings 1:26me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadæ, et Salomonem famulum tuum non vocavit.

1 Kings 2:29Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare: misitque Salomon Banaiam filium Jojadæ, dicens: Vade, interfice eum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 23:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 23:19Ii Samuelis 23Ii Samuelis 23:21 →