Ii Samuelis 23:3
Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël: Dominator hominum, justus dominator in timore Dei, + 23.3 In timore. Qui in timore Dei dominationem in subditis exercet, lucis opera per solem justitiæ illuminata profert, nec in eis aliquid obscurum remanet, sed imbre cœlestis gratiæ irrigatus germina virtutum in carne vivens fructificat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
2Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
Cross References
Genesis 33:20Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.
Exodus 18:21Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, + 18.21 Provide autem, etc. Ad custodiam humilitatis ab alienigena instruitur, ne, qui tot arcana Dei ab ipso Deo discebat, extolleretur, et putaret se humano consilio non egere. Præfigurabatur etiam quod doctrina gentium Judæorum scientiam et superbiam superaret; et quæ in lege deerant, fideles ex gentibus complenda suggererent, et spiritualem intellectum ad legem Dei afferrent. Sciebat quoque Moyses quia hunc populum lex audiret, et faceret quæcunque diceret, legis quoque diminutio suggerente Evangelio fieret. Et constitue, etc. ORIG., hom. 11. Ordinabis, inquit, eos tribunos et centuriones, et indicabunt populum omni hora, verumtamen, quod gravius fuerit referent ad te. Audient principes populi et presbyteri plebis, qui debent omni hora populum judicare, semper et sine intermissione sedere in judicio, dirimere lites, et reconciliare dissidentes, in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex Scripturis sanctis officium suum. Moyses, inquit, ut sit in his quæ ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populis. Cæteri vero principes, quos appellavit tribunos, quia tribui præsunt, vel centuriones, vel quinquagenarii qui præsunt minoribus judiciis, quæ ad singulos pertinent dirimentes. Quam figuram etiam in futuro sæculo servandam puto. Unde Matth. 19: Cum sederit filius hominis super thronum majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, etc. Vides ergo quia non solum Dominus judicat, cui omne judicium dedit Pater Joan. 5., sed constituit principes qui judicent de minoribus causis; verbum autem quod gravius fuerit, referant ad ipsum. Ideo dicit Dominus de quodam, Matth. 5: Quia reus erit concilii; de alio autem, Matth. 12: Reus erit gehennæ ignis. Sed et de omni verbo otioso dicuntur reddere rationem. Et ideo non dixit quia Deo præstabimus rationem, sicut de perjurio. Reddes autem Domino juramenta tua. Matth. 12: Regina quoque austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit eam. Ecce aliud genus judicii, Matth. 13: Qui habet aures audiendi, audiat: hæc enim omnia umbra sunt cœlestium et imago futurorum. IDEM. Sicut scriptum est Eccle. 1: Non satiabitur oculus visu, nec auris auditu, nec nos satiari possumus considerando quæ scripta sunt, quibus nos ædificet, quantis nos modis instruat. Cum enim conspicio quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur Exod. 33., consilium accepit a Jethro socero sacerdote Madian, admiratione nimia obstupesco. Audivit enim Moyses vocem soceri sui, et fecit quæcunque dixit ei. Non dixit, Quia Deus mihi loquitur quid agere debeam, quomodo ab homine consilium accipiam, et ab homine gentili, alieno a populo Dei? et non quis dicat, sed quid dicatur auscultat. Nos ergo si invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non cum auctoris nomine spernamus et dicta; nec quia legem Dei tenemus, convenit nobis tumere superbia et spernere prudentium verba; sed omnia probantes, quod bonum est teneamus. Qui autem hodie populis præsunt, non dico si jam eis aliqua a Deo revelata sunt: sed si in scientia legis aliquid meriti habent, consilium dedignantur inferioris, etiam sacerdotis, nedum laici, nedum gentilis: sed Moyses, qui erat mansuetus super omnes homines Num. 12., accepti consilium inferioris, ut principibus daret formam humilitatis, et signaret imaginem futuri sacramenti. Sciebat quandoque futurum ut gentiles bonum consilium proferrent, apud Moysen bonum et spiritualem intellectum afferentes ad legem, et audiret eos lex faciens omnia quæ dicerent. Non enim potest facere lex sicut Judæi dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est in littera, et nihil potest secundum litteram. Nihil enim ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Secundum hoc autem consilium quod nos afferimus ad legem, possunt omnia spiritualiter fieri, et sacrificia offerri, quæ modo carnaliter non possunt; potest lex lepræ spiritualiter servari. Sicut ergo intelligimus, sentimus et consilium damus, omnia facit lex: secundum litteram vero non omnia, sed pauca.
Exodus 20:2Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. + 20.2 Ego sum Dominus Deus tuus. ORIG., hom. 8 in Exod. Qui contemnit præsens sæculum, scilicet Ægyptum, et per verbum Dei translatus non invenitur quia ad futurum sæculum festinet, de eo dicit Deus: Ego sum Dominus Deus tuus, etc. Non ad illos tantum qui de Ægypto profecti sunt, sed ad eos qui ultra Ægyptiis non serviunt, de Ægypto educti de domo servitutis Psal. 80.. Negotia sæculi, actus carnis, domus servitutis est: sicut relinquere sæcularia, et secundum Deum vivere, domus libertatis est. Unde Joan. 8: Si permanseritis in sermone meo, agnoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Ergo Ægyptus est domus servitutis; Judæa et Hierusalem, domus liberalitatis. Unde Gal. 4: Quæ sursum est Hierusalem, libera est. Sicut ergo terrena Ægyptus filiis Isræl domus dicitur servitutis ad comparationem Judææ et Hierusalem, quæ eis est domus libertatis: ita ad comparationem cœlestis Hierusalem, quæ est mater libertatis, totus mundus et quæ in eo sunt, domus dicitur servitutis: et quia de paradiso libertatis per peccatum ventum est ad servitutem mundi, primus sermo decalogi de libertate est: Ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te terra Ægypti, etc.; hanc vocem in Ægypto audire non poteris. Et si tibi injungatur ut facias pascha, accingas lumbos, accipias sandalia in pedibus, virgam teneas in manu, et azyma cum amaritudine comedas. Sed nec in prima mansione, nec in secunda, nec in tertia, nec cum transieris mare Rubrum, etiamsi ad mare veneris, et fuerit tibi amaritudo in dulcedinem versa, nec in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta arbores palmarum, etiamsi Raphidim præterieris cæterosque profectus ascenderis, nondum idoneus judicaris, sed cum veneris ad montem Sina. Vix ergo mereberis aliquando suscipere præcepta libertatis, et audire: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis. Hic tamen non est sermo mandati, sed quis sit qui mandat ostendit. Primum mandatum ergo est: Non erunt tibi dii alii præter me. AUG. quæst. in Exod. Quæritur quomodo decem præcepta legis dividenda sint? etc., usque nisi ad id quod dictum est: Non erunt tibi dii alii præter me? ISID. Dat Deus Moysi legem innocentiæ nostræ, et agnitionis suæ, quæ in decem verbis consistit, scripta in tabulis lapideis digito Dei. Tria sunt quæ pertinent ad dilectionem et cognitionem Trinitatis, septem ad dilectionem proximi, quibus humana societas non læditur. Primum pertinet ad Deum Patrem: Dominus Deus tuus Deus unus est, ut hoc audiens unum Deum colas Patrem, et in multos fictos deos fornicationem non effundas. Secundum ad Filium: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum; id est, non putes creaturam esse Christum Dei Filium, quia omnis creatura vanitati subjecta est, sed æqualem Patri, Deum de Deo, lumen de lumine.
Deuteronomy 16:18Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio,
Deuteronomy 32:30Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos? + 32.30 Quomodo. Tantum ostendit timorem Judaicæ gentis, postquam Domino peccaverunt, ut unus hostium mille de eis, et duo fugarent decem millia, hoc est pauci plurimos.
2 Samuel 22:2Et ait: [Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.