Ii Samuelis 24:11
Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens: + 24.11 Sermo Domini. RAB. In Exodo scriptum est, etc., usque ad consumpta sunt septuaginta millia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 9:9(Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.) + 9.9 Olim in Isræl. Ut ait Beda, non historiographi, sed Esdræ verba sunt. Videns. Dicitur propheta, quia per Spiritum prænoscit futura.
2 Samuel 12:1Misit ergo Dominus Nathan ad David: qui cum venisset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper.
1 Chronicles 29:29Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetæ, atque in volumine Gad videntis: