Ii Samuelis 24:14
Dixit autem David ad Gad: Coarctor nimis: sed melius est ut incidam in manus Domini (multæ enim misericordiæ ejus sunt) quam in manus hominum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 34:6Quo transeunte coram eo, ait: Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multæ miserationis, ac verax,
2 Kings 6:15Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu ! heu ! heu ! domine mi: quid faciemus? + 6.15 Heu, heu, etc. GREG. Hic notat illos qui pusillanimitate cordis, pœnas verentur corporales.
1 Chronicles 21:13Et dixit David ad Gad: Ex omni parte me angustiæ premunt: sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multæ sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.
Psalms 51:1In finem. Intellectus David, + 51.1 In finem pro, etc. HIER., AUG. Dœg prodidit David, etc., usque ad Non est hic oratio pro malis, sed prophetia quid sit eis futurum. 1
Psalms 106:41Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias. + 106.41 Adjuvit pauperem. Potuit illos pati Deus semper intus, sed nos de illis non proficeremus. Cum autem separati sunt, et per quæstiones nos inquietant, nascitur nobis inquisitionis studium et timoris exemplum, ut, Qui stat, videat ne cadat. Et quid in paupere adjuto fit de illis seductis? Et posuit sicut oves. Unum pauperem putabas; sed iste pauper est multæ familiæ, multæ Ecclesiæ: tamen et est una Ecclesia, una ovis. Hæc tanta mysteria diu latentia, et ideo dulciter inventa. 1