The Bible Software
bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 24 › Ii Samuelis 24:17

Ii Samuelis 24:17

Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cædentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And David spake unto the LORD when he saw the angel that smote the people, and said, Lo, I have sinned, and I have done wickedly: but these sheep, what have they done? let thine hand, I pray thee, be against me, and against my father’s house.

In Context

16Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum: Sufficit: nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusæi. + 24.16 Erat autem. RAB. In Paralipomenis quoque scriptum est: Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusæi. Levansque David oculos suos vidit angelum Domini inter cœlum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem. Et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis proni in terram, juxta aream. Area Areuna Ecclesia est gentium in qua postquam altare fidei verus David erexit, confestim mors impietatis cessit. Hanc aream David quinquaginta siclis emit: quia Christus per septiformis Spiritus gratiam cunctis delictis omissis gentilitatem in domum sibi sempiternam sanctificavit.

18Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusæi. + 24.18 Areuna. ID. Interpretatur area: Ornan vero lumen nobis. Bene ergo David volens placare Dominum, altare jubetur in area Areunæ, vel Ornæ constituere, quia aliter non placatur Deus ab homine, nisi in area cordis per lumen rectæ fidei et veræ dilectionis constituat altare humilitatis in quo offerat sacrificium oblationis et laudis, unde: Sacrificium laudis honorificabit me, etc. Psal. 49.. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc. Ibid. 50.. Area Areunæ vel Ornæ, ipsa est Jerusalem.

Read all of Ii Samuelis 24

Cross References

Genesis 44:33Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

Numbers 16:22Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet?

2 Samuel 24:10Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis. + 24.10 Percussit autem, etc. AMBR., lib. de Pœn., cap. 9. Contulit se ad majorem pœnam ut posset provocare clementiam. Lenitur enim rigor justitiæ, etc., usque ad et erga populum quassatio cœlitus effusa quiesceret.

1 Chronicles 21:16Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter cælum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem: et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.

Job 42:6Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere.]

Psalms 44:11Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. + 44.11 Audi, filia. CASS. Laus sponsæ summissior, sed quadruplex, a forma, a gloria, ab adolescentulis, a prole. AUG. Audi, filia. Alloquitur Propheta reginam, tanquam unus de patribus. Judæi viderunt et occiderunt, tu audi Evangelium, et credendo videbis Deum: hic per imaginem, in futuro per speciem. Vel, Audi prophetias, quæ incarnationem prædixerunt, et vide impletas. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 24:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 24:16Ii Samuelis 24Ii Samuelis 24:18 →