Ii Samuelis 24:18
Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei: Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusæi. + 24.18 Areuna. ID. Interpretatur area: Ornan vero lumen nobis. Bene ergo David volens placare Dominum, altare jubetur in area Areunæ, vel Ornæ constituere, quia aliter non placatur Deus ab homine, nisi in area cordis per lumen rectæ fidei et veræ dilectionis constituat altare humilitatis in quo offerat sacrificium oblationis et laudis, unde: Sacrificium laudis honorificabit me, etc. Psal. 49.. Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc. Ibid. 50.. Area Areunæ vel Ornæ, ipsa est Jerusalem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem præceperat ei Dominus.
Cross References
1 Chronicles 21:18Angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusæi.
2 Chronicles 3:1Et cœpit Salomon ædificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusæi. + 3.1 In area Ornan. RAB. Ecclesia per aream signatur, etc., usque ad sed cum Christus eam respexit, pacis in se et locum invenit et nomen.