The Bible Software
bible.software › Ii Samuelis › Ii Samuelis 7 › Ii Samuelis 7:15

Ii Samuelis 7:15

Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But my mercy shall not depart away from him, as I took it from Saul, whom I put away before thee.

In Context

14Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.

16Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. + 7.16 Et fidelis. RAB., ex Aug. de Civit., lib. 17, cap. 8. Hoc vere de Christo dicitur, etc., usque ad locus ergo tam pacatæ et securæ habitationis æternus est, ubi erit verus Isræl, id est, videns Deum. Et sedit coram. Sedere coram Domino, est beneficia ejus in humilitate confiteri. Lex Adam. RAB. Scilicet hominis, ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat, et tu facias ei secundum misericordiam tuam, sicut mihi fecisti.

Read all of Ii Samuelis 7

Cross References

1 Samuel 15:23Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.

1 Samuel 15:28Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. + 15.28 Scidit. Quamvis postea regnaverit quadraginta annis, sed tunc promeruit ut a stirpe sua scinderetur, et traderetur meliori, id est, David, et a Saul, id est, Judæis aufertur regnum, et traditur Christo. Corrigit regem de inobedientia, quia mandatum Domini non implevit, et prædicit amissionem regni. Merito autem regnum perdit, qui tenere nescit. Ille autem bene regit, qui superiori obedit et inferioribus auctoritatem suam anteponit.

1 Samuel 19:24Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas? + 19.24 Prophetavit. Isti prophetæ religiosi viri erant, dicti Nazareni, qui non bibebant vinum, et vacabant semper canentes hymnos et psalmos. Nudus. Et Judæi fide atque sacerdotio et regno nudati, legem et prophetas in ore habent. Num et Saul. Proverbium dicitur, quod in ore loquentium sæpe versatur. Mira enim res videbatur, hominem tam profanum prophetare. Et nos cum inscios videmus docere, recte dicimus, Num et Saul inter prophetas? RAB. Magna quæstio hic oritur, etc., usque ad sed regalibus tantum intelligendum est. ID. Item quæritur, etc., usque ad quanto illis donis non bene usi sunt.

2 Samuel 7:16Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter. + 7.16 Et fidelis. RAB., ex Aug. de Civit., lib. 17, cap. 8. Hoc vere de Christo dicitur, etc., usque ad locus ergo tam pacatæ et securæ habitationis æternus est, ubi erit verus Isræl, id est, videns Deum. Et sedit coram. Sedere coram Domino, est beneficia ejus in humilitate confiteri. Lex Adam. RAB. Scilicet hominis, ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat, et tu facias ei secundum misericordiam tuam, sicut mihi fecisti.

1 Kings 11:34Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et præcepta mea.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 7:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 7:14Ii Samuelis 7Ii Samuelis 7:16 →