Ii Samuelis 7:25
Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum: et fac sicut locutus es,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 1:23Et ait ei Elcana vir suus: Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum: precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. + 1.23 Precorque ut impleat Dominus. Quod vovisti, vel suum quod promisit per Heli. cum ait: Det tibi Deus petitionem, etc. Mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte. Et adduxit. Non vult Anna puerum ducere ad domum Dei antequam ablactetur: quia Ecclesia nullum ad sacerdotium provehit dum lactis infantiæ particeps est, non solidi cibi et intelligentiæ spiritalis capax. HIERON., lib. de Trad. Hebr. in lib. Reg. In Hebræo: Modio farinæ, sed vitio scriptorum depravatum est. Si enim cum tribus vitulis tres modios farinæ obtulit contra legem fecit, in qua dicitur: Vitulum de armento unum, arietem unum, agnos agniculos immaculatos septem, in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum. Hæc vero decima, pars decima ephi erat. Unde intelligitur, quod Elcana non obtulit tres modios farinæ, cum tribus vitulis, sed novem decimas.
Ezekiel 36:37Hæc dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis: multiplicabo eos sicut gregem hominum,