The Bible Software
bible.softwareIi SamuelisIi Samuelis 8 › Ii Samuelis 8:3

Ii Samuelis 8:3

Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

David smote also Hadadezer, the son of Rehob, king of Zobah, as he went to recover his border at the river Euphrates.

In Context

2Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coæquans terræ: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo. + 8.2 Coæquans. Non enim homines in terra viventes intantum humiliabantur, ut funiculo super extenso terræ apparerent æquales: sed adeo viles et contempti, ut in nullo plus valerent, quam terra quæ nullos homines habet. Funiculum autem pro sorte posuit; quia funiculo solet mensurari, secundum illud: et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis Psal. 77.. Significat autem quod tam libere regiones Moabitarum, quibus vellet divideret, quam possessor agros proprios. RAB. Significat autem quia quos voluit potuit occidere, et quibus voluit potuit parcere. Quod autem Moab, qui interpretatur ex patre, et Syriam Damasci et cæteras regiones tributarias fecit, significat quod Christus omnes gentes sub dominatione sua tenet, et premit, et censum bonorum operum exigit. Damascus enim nobilis urbs Phœnicis eodem vocabulo quo et Maseth ancillæ Abrahæ filius dicitur, et interpretatur sanguinis poculum. Syria vero sublimis vel humecta; quæ enim prius humecta libidine sanguinem humanum inexplebiliter sitiebat, nunc mundata baptismo Christi, sublimis profectu virtutum, sanguinis ejus poculum desiderat.

4Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus.

Read all of Ii Samuelis 8

Cross References

Genesis 15:18In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

Deuteronomy 11:24Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.

2 Samuel 10:6Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.

2 Samuel 10:19Videntes autem universi reges qui erant in præsidio Adarezer, se victos esse ab Israël, expaverunt, et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israël. Et fecerunt pacem cum Israël, et servierunt eis: timueruntque Syri auxilium præbere ultra filiis Ammon.

1 Kings 4:21Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus.

1 Kings 11:24et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David: abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Ii Samuelis 8:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Ii Samuelis 8:2Ii Samuelis 8Ii Samuelis 8:4 →