Timotheum Ii 1:15
Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
16Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit:
Cross References
Acts 16:6Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
Acts 19:27Non solum autem hæc periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnæ Dianæ templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit.
Acts 20:16Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis. + 20.16 Pentecosten. Constat Paschæ tempus et Pentecostes temporibus apostolorum celebratum esse.
Philippians 2:21Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. + 2.21 Omnes, etc. Hi sunt mercenarii, qui sunt tolerandi, quia eadem habent in ore, quæ et pastores, qui utique sunt diligendi. Fures vero qui falsa prædicant, et latrones qui occidunt, sunt cavendi.
2 Timothy 4:16In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur. + 4.16 Defensione. Pressuram et tribulationem sibi illatam defensionem appellat: tribulatio defensio est Christianis, quia defendit eos in die judicii. Non illis imputetur. Non orat pro Alexandro, qui invidentia fraternitatem oppugnando peccaverat, sed pro his qui abruperant amorem, sed timore succubuerunt; orat ut eis ignoscatur. Multum enim interest inter eos qui hoc modo et eos qui illo modo peccant.