Timotheum Ii 3:15
et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. + 3.15 Sacras litteras nosti quæ te, etc. Multum signat prodesse Veteris Testamenti habere notitiam, ubi Christi persona et incarnatio insinuatur quæ ad salutem hominum valet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris:
Cross References
1 Samuel 2:18Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.
Psalms 19:7Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. + 19.7 In potentatibus. AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. Salus dexteræ. Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt. 1
Proverbs 22:6Proverbium est: adolescens juxta viam suam; etiam cum senuerit, non recedet ab ea. + 22.6 Proverbium est. Quo semel est imbuta recens servabit odorem testa diu. Et Græca narrat historia Alexandrum magnum et moribus et incessu Leonidis pædagogi sui non potuisse carere, et vitiis quibus parvus infectus fuerat.
Daniel 10:21Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.
Luke 1:15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: + 1.15 Vinum et siceram, etc. BEDA. Magnæ coram Deo virtutis est prædicare in deserto gaudia cœlestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiæ.