Acts 16:17
Hæc subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. + 16.17 Subsecuta Paulum. ID. Quamvis obviasset, non in facie, sed post eos clamat femina, servans pudicitiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 57:2[Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum. + 57.2 Si vere utique justitiam loquimini. AUG. Omnibus facile est loqui justitiam, etc., usque ad quia rex vester sum, ut titulus ait: Recte. Judæi sic de Christo judicaverunt, ut ficte de eo locuti probentur. 1
Daniel 3:26[Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula:
Daniel 4:2somnium vidi, quod perterruit me: et cogitationes meæ in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
Daniel 5:21et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus: fœnum quoque ut bos comedebat, et rore cæli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
Daniel 6:20appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum: Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?
Micah 6:6Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos?