Acts 16:19
Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi:
Cross References
Matthew 10:16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. + 10.16 Ecce ego mitto. Illis sua pœna servabitur in futurum, etc., usque ad mala inferre non debet, sed tolerare. Sicut serpentes. Serpentis astutia est, etc., usque ad veterem exuit hominem.
Mark 13:9Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis. + 13.9 Videte autem. BEDA. Quare hæc omnia inferantur, dicit Videte, etc. Ea enim vel sola maxima causa est excidii, quia post occisionem Domini, nominis quoque ac fidei præcones similes et confessores impia crudelitate vexabant.
Acts 9:16Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
Acts 14:19Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
Acts 15:26hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
Acts 17:6Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt, + 17.6 Trahebant Jasonem. BED. in Græco: Jasonem et quosdam alios fratres. Unde intelligendum est Jasonem fratrem et fidelem fuisse.