Acts 17:7
quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum. + 17.7 Regem alium. RAB. Præter Cæsarem. Hoc contra decretum Cæsaris erat, unde in Evangelio: Omnis qui se regem facit, contradicit Cæsari Joan. 18.. Apostoli vero contradicebant Christum regem esse Judæorum, id est confitentium, unde et Judæi ipsum Christum accusabant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes hæc.
Cross References
Daniel 3:12Sunt ergo viri Judæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.
Luke 23:2Cœperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cæsari, et dicentem se Christum regem esse.
Acts 16:21et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.
1 Peter 2:15quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam: + 2.15 Laudem vero bonorum. Quia sic est. Vere pii, quidquid duces agant, laudem consequuntur: quia hoc vult Deus, qui etiam malis utitur in bonum, unde et vos utamini etiam illis in bonum, sive boni sive mali sint, facientes obmutescere imprudentium hominum ignorantium. Ut quoquo modo eis in bonum utamini, et per eos laudem mereamini, nec ipsi inveniant quid in vobis vituperent, dum etiam ipsos honoratis et patimini, quamvis sint immundi.