The Bible Software
bible.softwareActsActs 19 › Acts 19:11

Acts 19:11

Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And God wrought special miracles by the hands of Paul:

In Context

10Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judæi atque gentiles. + 19.10 Per biennium. Hoc tempore, Paulus in Epheso scripsit primam Epistolam ad Corinthios.

12ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur. + 19.12 Semicinctia RAB. Vestes ex uno latere pendentes, vel zonæ sive vestes nocturnæ, vel genus sudarii, quo Hebræi utuntur in capite.

Read all of Acts 19

Cross References

John 14:12alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: quia ego ad Patrem vado. + 14.12 Qui credit in me. Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicunque credit in me (ne de solis apostolis hoc acciperetur) opera quæ ego facio per me, ipse faciet, id est, ego facio in eo vel per eum, et etiam majora. Opera quæ ego facio. Non tamen ex se, sed ex me. Non est servus major domino. Ipse enim sine eis multa, illi sine eo nihil, nisi peccatum. Majora horum. AUG. Quia si ipse fimbria, Petrus umbra sanavit. Vel opus ejus, etc., usque ad quia si utrumque æqualis potentiæ, hoc est majoris misericordiæ.

Acts 8:13Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur. + 8.13 Tunc Simon. ID. Vel credidit Domino, verbis Philippi et virtute, etc., usque ad Ecclesiam fraudulenter ingressi, baptisma furantur.

Acts 15:12Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos. + 15.12 Tacuit autem omnis multitudo. Notandus ordo loquendi vel loquentium, quia singulis loquentibus tacent, primum Petro.

Romans 15:18Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis:

Hebrews 2:4contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. + 2.4 Et Spiritus distributionibus. Per hoc affluentiam designat gratiarum, quæ non erat apud antiquos, neque tanta signa, neque tam diversa prodigia per quod ostendit, quia non simpliciter est eis creditum, sed per ligna et prodigia. Ideoque cum credimus, non illis, sed Deo nos credere declaratur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 19:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 19:10Acts 19Acts 19:12 →