The Bible Software
bible.softwareActsActs 2 › Acts 2:3

Acts 2:3

Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: + 2.3 Dispertitæ. Dispersio linguarum est facta in turre, sed quod dispersit superbia, recolligit humilitas: in superbia dispersio, in humilitate fit concordia. Ecce completur sententia Domini quæ ait: Non vos relinquam orphanos, sed mittam Spiritum paracletum Joan. 14., qui eorum advocatus, pro eis omnibus linguis locutus est. Linguas attulit, qui pro Verbo venit, cognationem enim habet lingua cum verbo, ut ab invicem non possint separari. Sic Verbum Patris, id est Filius, et Spiritus sanctus inseparabiles sunt, imo et unius naturæ. Tanquam ignis. Idem in igne Spiritus venit: quia peccatores Spiritus purgat, illuminat, accendit, urit. Ignis enim quatuor habet naturas, urit, purgat, calefacit, illuminat. Similiter Spiritus exurit peccata, purgat corda, torporem excutit, ignorantias illustrat. Ignis incorporeus et invisibilis est in sua natura; sed assumpto aliquo corpore videtur, diversi coloris apparens, propter materias in quibus ardet. Sic Spiritus videri non poterit, nisi per creaturas in quibus operatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there appeared unto them cloven tongues like as of fire, and it sat upon each of them.

In Context

2et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. + 2.2 De cœlo. Datur Spiritus de cœlo, ut diligatur Deus; in terra datur, ut diligatur proximus: bis enim post resurrectionem est datus ad duo præcepta charitatis commendanda. Sonus. Potest dici locutio linguarum de ore apostolorum sonans. Spiritus. Ante passionem datus est apostolis Spiritus ad gratiam doctrinæ et sanitatum; post resurrectionem insufflavit Jesus spiritum, et ait: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis Joan. 20., etc. Quod donum soli Petro prius dederat: sed ut creditur tunc per anticipationem, nunc cum cæteris per completionem etiam Petro tribuitur: et potestas data est dimittendi illis quos ad officium mittebat prædicationis. Vehementis. Comparatione præcedentium vehemens dicitur gratia apostolorum, vel in similitudinem venti vehementis Spiritus venit. Totam domum. In una domo sedentibus infunditur Spiritus, ut Ecclesiæ unitas commendetur, in cœnaculo tertia lege incipiente. In datione legis plebs longe stabat præ timore; hic veniente Spiritu congregati erant in unum ex amore. Sedentes. Ut compleatur quod dictum erat eis: Sedete hic in civitate. Sessio est indicium humilitatis et stabilitatis: quibus præparatur sedes Spiritui sancto, qui super humiles requiescit. GREG. In igne apparuit Spiritus, sed per seipsum, etc., usque ad et voce sive sonitu docta sunt corda.

4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. + 2.4 Et cœperunt. Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Variis linguis. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebræa lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur, secundum illud Prophetæ: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc.

Read all of Acts 2

Cross References

Psalms 55:9Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua: + 55.9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi. Triplex vita hominis: naturæ, qua vivimus et spiramus; gratiæ, qua in Christo vivimus; peccati, quæ in vitiis agitur. Duæ sunt a Deo, quia bonæ, vita scilicet naturæ, et vita gratiæ: tertia est ab homine, quia mala. Has omnes Deo annuntiare debemus. CASS. Deus, vitam. Confringes, et ego ad institutionem eorum vitam meam ante, quæ semper mala. Vitam Deo nuntiat, qui peccatum confitetur: non Deum docens, sed se damnans, ut solvatur. Posuisti lacrymas, etc. AUG. Piæ lacrymæ, quæ pro inimicis rogant: et ideo acceptæ Deo, sicut ipse promisit. 1

Isaiah 11:2Et requiescet super eum spiritus Domini: spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis; + 11.2 Et requiescet. ID. Quia in ipso habitat omnis plenitudo Divinitatis. Spiritus. Sicut sermo Domini, lux, vita et resurrectio vocatur, etc., usque ad hi sunt septem oculi in lapide uno secundum Zachariam.

Malachi 3:2Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:

Matthew 3:15Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. + 3.15 Sine modo. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.

John 1:32Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum. + 1.32 Et testimonium. Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet vidit spiritum. In quo didicit, quod prius nescivit: venerat etiam prædicare pœnitentiam, id est, facere præparationem prædicationis Christi, sed tantum de præparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia. Spiritum descendentem. Non quod modo primum descenderit, sed ut per hoc descendere ostendatur, et manere in baptizatis aqua et non aliter, et ut Joannes per eum de Christo excellentius intelligeret.

Acts 2:4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. + 2.4 Et cœperunt. Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Variis linguis. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebræa lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur, secundum illud Prophetæ: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 2:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 2:2Acts 2Acts 2:4 →