Acts 23:6
Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum: de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo.
Cross References
Matthew 10:16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. + 10.16 Ecce ego mitto. Illis sua pœna servabitur in futurum, etc., usque ad mala inferre non debet, sed tolerare. Sicut serpentes. Serpentis astutia est, etc., usque ad veterem exuit hominem.
Acts 22:5sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu: a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
Acts 24:21nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis. + 24.21 Nisi de una hac. ID. Hoc loquitur per antiphrasim, sciebat enim hoc eis placere: quasi dicat nihil commisi, nisi quia prædicavi quod et ipsi credunt.
Acts 28:20Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.