Acts 24:23
Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. + 24.23 De suis ministrare. ID. Discipulis et sociis; aliter, jussit non prohibere quemquam ministrare ei de suis rebus vel facultatibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Acts 21:8Alia autem die profecti, venimus Cæsaream. Et intrantes domum Philippi evangelistæ, qui erat unus de septem, mansimus apud eum. + 21.8 Philippi evangelistæ. Ob promptum prædicationis officium evangelista meruit vocari.
Acts 23:35Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum.
Acts 27:3Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
Acts 28:31prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. + 28.31 Sine prohibitione. RAB. Post passionem Domini vigesimo quinto anno, etc., usque ad Petrus et Paulus martyrio coronati sunt.