Acts 25:25
Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Luke 23:4Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine. + 23.4 Nihil invenio. Pridie quam pateretur Dominus, ait discipulis: Venit princeps mundi hujus, et non habet in me quidquam Luc. 20.. Sed quia princeps, id est Pilatus, eum absolvit, in quo nihil damnationis invenit, vide quid agant Judæi qui non æquitatis amore verum investigant, sed invidiæ stimulo justum damnare laborant.
John 18:38Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam. + 18.38 Iterum. Non exspectat responsum, ne cum vellet dimittere mora fieret, subito enim venit in mentem consuetudo qua posset per Pascha dimitti.
Acts 23:29Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
Acts 26:31Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes: Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.