The Bible Software
bible.softwareActsActs 4 › Acts 4:36

Acts 4:36

Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, + 4.36 Joseph. RAB. Auctus Barnabas filius consolationis interpretatur, actus incremento et profectu spiritualis boni. Quod est interpretatum. Ubicunque Scriptura nomina rerum vel personarum cum interpretatione ponit, sensum sacratiorem eisdem inesse significat. Merito filius consolationis vocatur, qui, spretis præsentibus, spe futurorum se consolatur. Nam et Spiritus sanctus paracletus ideo vocatur, quia in mundo pressuram habentibus infusione sui, paraclesim, id est consolationem tribuit, sicut etiam Petrus propter gratiam Spiritus Barjona, id est filius columbæ, vocatus est. Filius consolationis. RAB.. Vel propter eleemosynam qua pauperes consolatus est, vel pro mercedis consolatione quam meruit a Deo accipere, vel quia dignus habitus est qui pro Juda consolaretur apostolos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Joses, who by the apostles was surnamed Barnabas, (which is, being interpreted, The son of consolation,) a Levite, and of the country of Cyprus,

In Context

35et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.

37cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.

Read all of Acts 4

Cross References

Mark 3:17et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui: + 3.17 Et Jacobum. Qui supplantata habet desideria carnis. Et Joannem, qui gratia accepit quod alii per laborem. Et imposuit eis nomen Boanerges, quod est filii tonitrui. Quorum sublime meritum in monte meretur audire tonitruum Patris per nubem de Filio tonantis: Hic est Filius meus dilectus Matth. 17., ut per nubem carnis et ipsi Christi ignem ac fulgura in pluviam spargerent in terris. quoniam Dominus in pluviam fulgura fecit, ut exstinguat misericordia quod judicium exurit; unde: Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine Psal. 100.. Jacobum. Qui curam carnis Domino vocante supplantavit, et ipsam carnem Herode trucidante contempsit. Joannem. BEDA. In quo est gratia, vel Domini gratia, qui ob amoris præcipui gratiam quam virginali gloria promeruit, supra Redemptoris sui pectus in pœna recubuit. Filii. ID. Quorum unus intonans, vocem theologam (quam nemo prius edere noverat) emisit: In principio erat Verbum, etc. Joan. 1. Quam tanto pondere gravidam reliquit, ut si aliquanto plus intonare voluisset, nec ipse mundus capere potuisset.

Acts 11:19Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phœnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis. + 11.19 Et illi quidem, etc. Revertitur ad id quod dixerat: igitur qui dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum. Interserta est autem narratio de Philippo, Petro, Joanne, Paulo.

Acts 11:30quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.

Acts 15:2Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione. + 15.2 Seditione. A Paulo et Barnaba, contra illos, qui hæc dicebant. Statuerunt. RAB. Scilicet hi qui descenderant de Judæa, etc., usque ad ad fidem venisse probatur.

Acts 15:37Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.

Acts 21:16Venerunt autem et ex discipulis a Cæsarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 4:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 4:35Acts 4Acts 4:37 →