Acts 7:40
dicentes ad Aaron: Fac nobis deos qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei. + 7.40 Ad Aaron. ID. Quasi ad principem. Quasi ignari Divinitatis loquuntur. Deus enim verus non est factus, sed omnia fecit, nec creatura est, sed Creator omnium. Fac nobis deos. ID. Deos dicunt, propter duas columnas, etc., usque ad columna ignis in nocte populum præcedebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
39Cui noluerunt obedire patres nostri: sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Ægyptum,
Cross References
Exodus 32:1Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit. + 32.1 Fac nobis, etc. Deos pluraliter, cum unus tantum vitulus factus sit, ad similitudinem scilicet bovis Apis, quem in Ægypto coluerunt; sed qui idololatriam colit, omnibus vitiis subjicit se, et quasi tot diis et dæmonibus quot vitiis servit.