Acts 7:6
Locutus est autem ei Deus: Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis: + 7.6 Quia erit semen, etc. BEDA. Non ita intelligendum est, quasi male tractandum, etc., usque ad sive in terra Chanaan, sive in Ægypto. Annis quadringentis. RAB. Sic est jungendum: Accola, etc., usque ad ad distributionem terræ promissionis completus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 15:13Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. + 15.13 Scito prænoscens, etc. ISID. Populus Isræl in Ægypto serviturus prophetatur: non quod Ægyptiis annis quadringentis servierit, sed quia hic numerus in illa afflictione completus est, quia ab illo tempore computatur quod ista Abrahæ promittuntur. Scito prænoscens, etc. AUG. de Civ. lib. 16, c. 24 Non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos populus Dei fuerit, etc., usque ad populus Dei in Ægypto dura servitute afflictus est.
Exodus 12:40Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum.