Acts 9:10
Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias: et dixit ad illum in visu Dominus: Anania. At ille ait: Ecce ego, Domine. + 9.10 Anania. ID. Indicium familiaritatis aliquem vocari suo nomine.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 31:11Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum.
Numbers 12:6dixit ad eos: Audite sermones meos: si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. + 12.6 Si quis. ORIG., ubi supra. Audite quantum beneficii conferunt obtrectantes, etc., usque ad vel ad ipsum Deus non loquitur in ænigmate, sed in specie.
1 Samuel 3:8Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli,
Isaiah 6:8Et audivi vocem Domini dicentis: [Quem mittam? et quis ibit nobis?] Et dixi: [Ecce ego, mitte me.] + 6.8 Quem mittam? Non cogit, sed voluntatem quærit: voluntas enim sola præmium meretur. Isaias autem, tanquam purgatus, offert se spontaneus. Mitte me. ID. Putat se bonum nuntiaturum, etc., usque ad non temeritatis esse, sed obedientiæ, quod se obtulerit.
Acts 2:17[Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. + 2.17 Effundam. Hoc verbo largitatem muneris ostendit, quia non ut olim prophetis et sacerdotibus tantum, sed omnibus passim in utroque sexu personis Spiritus erat dandus. De Spiritu. Ad diversa dona respicit dum hoc dicit, non autem ad subtsantiæ imminutionem. Super omnem carnem. Quæ sit omnis caro consequenter exponit ibi: Et prophetabunt filii, etc. RAB. Super omnem carnem masculi et feminæ, vel circumcisi et ethnici, secundum illud: Non est masculus et femina, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber Gal. 3.. Et prophetabunt. Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum evangelizatur. Sed aliud est de Christo prophetare, aliud ventura prædicere et docere.
Acts 10:3Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. + 10.3 Is vidit. RAB. Non in nocte, non in somnis, quia Gentiles grosso sensu, etc., usque ad sicut prius in Petri et Joannis exemplo ostensum fuit. Angelum Dei. ID. Non Satanæ. In hoc excusantur apostoli gentibus prædicantes et eas baptizantes: quomodo enim zelaretur ab homine quod manifestabatur ab angelo? Intrœuntem, ad se forsitan, vocantem cum, et datur excusandi occasio Petro Judæis contra eum disceptantibus et dicentibus: Cur introisti ad viros præputium habentes Act. 11., etc. Corneli. Familiaritas ostenditur, qua nomen gentilis hominis notitiæ angelorum est insertum.