Amos 3:15
Et percutiam domum hiemalem cum domo æstiva, et peribunt domus eburneæ, et dissipabuntur ædes multæ, dicit Dominus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 3:20ingressus est Aod ad eum: sedebat autem in æstivo cœnaculo solus: dixitque: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno. + 3.20 Ingressus est Aod, etc. ADAM., hom. 4. Aod interpretatur laus. Arte enim callida, et laudabili usus deceptione, etc., usque ad cui dicitur a Domino: Euge, serve bone, etc.
Psalms 45:8Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob. + 45.8 Dominus virtutum. Ibid. Breviter definit quid sit Christus. Nobiscum. Quasi: Qui misit angelos, jam ipse venit, et est nobiscum, quia nobiscum susceptor; ergo: Venite, quasi jam securos vos invito. Noster. Non nisi filiorum crucis. Deus Jacob. Qui tanta nobis dedit quanta dedit Jacob: non enim illius tantum est Deus. 1
Jeremiah 36:22Rex autem sedebat in domo hiemali, in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis.
Amos 5:11Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.