Amos 5:8
facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ; Dominus nomen est ejus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis):
9qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
Cross References
Genesis 7:11Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: + 7.11 Anno sexcentesimo, etc. Allegorice. Notandum quod sexcentesimo anno inundaverunt aquæ diluvii, quia sexta ætate mundi primo commendatum est sacramentum baptismi, et hoc septima decima die secundi mensis, quia denarius decalogum significat. Septenarius propter Sabbatum septimam requiem significat, et quia in decalogo renuntiatio vitiorum videtur, quicunque in baptismo initiatur, propter æternam requiem, omnibus vitiis se abrenuntiare profitetur. Cataractæ. Fenestræ, nubes scilicet, quæ sunt apertæ, ut inde insolitæ et majores pluviæ funderentur. Cataractæ vero proprie sunt ostia Nili, sed abusive pro omnibus fenestris ponuntur. RAB. De arca solet quæri utrum tanta capacitate, quanta describitur, animalia omnia quæ ingressa dicuntur, et escas eorum ferre potuerit? Quod cubito geometrico solvit Origenes, asserens non frustra dictum esse Mosen in omni sapientia Ægyptiorum fuisse eruditum, qui geometriam dilexerunt, et cubitum geometricum quantum sex nostros continere.
Exodus 14:24Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Ægyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
Job 9:9Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri. + 9.9 Qui facit arcturum. Ibid. Nominibus philosophorum utitur, etc., usque ad imo ut arcturus versatur, erigitur. Oriona. Ibid. Qui hiemali tempore oriuntur, etc., usque ad sed placidos in eorum necem erexit. Hyadas. In fronte Tauri in vere nascuntur, etc., usque ad supernæ patriæ interna perveniat, unde addit: Et interiora austri. Auster fervor Spiritus sancti, etc., usque ad melius deficiendo comprehendit, dicens:
Job 37:13sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ eas jusserit inveniri.
Job 38:31Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
Psalms 104:6semen Abraham servi ejus; filii Jacob electi ejus. 1