The Bible Software
bible.software › Colossenes › Colossenes 1 › Colossenes 1:12

Colossenes 1:12

gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine: + 1.12 Gratias agentes. Jam incipit dicere quod lex non prodest, sed nocet, et Christus ad omnia bona sufficit: quod inde potest sciri, cum ipse et alii apostoli (qui in legalibus fuerant) eis dimissis ad Christum confugerunt: Quasi dicat: Pro vobis oramus nos, gratias agentes Deo, ideo quia nos dignos facit, quod nunquam lex potuit. Dignos nos fecit. Non in lege, sed in lumine, id est per Deum qui est lumen de lumine, cujus gratia illuminamur. Vel in lumine, id est in clara cognitione, a quo devians cadit in tenebras. Sortis. Voluntas Dei, in humano genere sors est apud quem non est iniquitas, sed omnia facit per justitiam, etsi occultam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Giving thanks unto the Father, which hath made us meet to be partakers of the inheritance of the saints in light:

In Context

11in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio, + 1.11 In omni virtute. Vos dico confortati a Deo in omni virtute, castitate scilicet et cæteris. Quod bene potest ille qui est claritas Patris, id est Filius. Vel secundum quod claram cognitionem vobis dedit.

13qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, + 1.13 Eripuit nos de potestate. Id est de inferno, in quo tenebamur a diabolo: tam ex proprio quam ex delicto Adæ. Et transtulit, etc. Quando attollens nos de imo tartari, induxit in cœlum cum unico Filio suo. Jam enim credentes, qui fixa mente devoti sunt, exeuntes de sæculo duce dexteræ Patris angelo inducuntur in cœlum. Regnum Filii. De quo ipse dicit: Regnum meum non est de hoc mundo; non ait: Non est hic, sed, non est hinc, quia peregrinatur quidem in mundo, sed non est de mundo. Regno enim suo dicit, De mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo. Erant de mundo, quando ad mundi principem pertinebant.

Read all of Colossenes 1

Cross References

1 Kings 6:7Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est: et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur. + 6.7 Domus autem, etc. Hæc ad illam Ecclesiæ partem quæ post sæculi labores et certamina ad æterna præmia meruit introduci proprie pertinent. Nihil enim inquinatum intrabit in illam civitatem. Et malleus et securis. Quia hic tundimur adversitatibus et disciplina veritatis exercemur, ut illic juxta meritum locis congruis disponamur, et castigatione cessante solo amoris glutino quo ad invicem copulemur, uno impleti spiritu perfundamur. Sed quamvis dicatur: Nœ vir perfectus in generationibus suis, et: Beati immaculati in via, et hujuscemodi, nullus vere perfectus et sine macula viam hujus vitæ incedere potest. Non est enim qui faciat bonum, et non peccet. Sed secundum hujus temporis modum perfecti et immaculati vocantur, qui tunc vere perficiuntur, cum nexibus corporis absoluti ad immortalem domus Domini decorem pervenerint.

Psalms 36:9Quoniam qui malignantur exterminabuntur; sustinentes autem Dominum, ipsi hæreditabunt terram. 1

Proverbs 16:1[Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. + 16.1 Hominis est animum præparare. Quomodo ergo hominis est animum præparare, et Dei gubernare linguam? sed persecutionis tempus significat, de quo dicitur, Nolite cogitare quomodo, aut quod loquamini: datur enim in illa hora, quid loquamini Matth. 10..

Daniel 2:23Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossenes 1:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossenes 1:11Colossenes 1Colossenes 1:13 →