Colossenes 1:14
in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: + 1.14 Redemptionem. Destructa potestate diaboli facultas libertatis nobis data est fuso illius sanguine, qui nullum habuit peccatum. Ut quia diabolus illos merito tenebat, quos peccati reos conditione mortis obstrinxit, hos per eum merito dimitteret, quem nullius peccati reum immerito pœna mortis affecit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In whom we have redemption through his blood, even the forgiveness of sins:
In Context
Cross References
Luke 5:20Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua. + 5.20 Quorum fidem. BEDA. Multum valet fides propria cujusque, cum per alienam fidem homo interius et exterius sit salvatus. ID. Hæc curatio paralytici significat salvationem animæ suspirantis ad Deum, etc., usque ad quæ sunt prudentia, fortitudo, temperantia, justitia. Homo, remittuntur, etc. Tu homo peccator, ego Deus qui peccata remitto, qui aliorum merito tibi peccata relaxo. Qui ergo peccatis gravatur, adhibeat Ecclesiam quæ pro eo precetur. Quia pro culpa animæ etiam corpus infirmabatur, ideo sanaturus corpus, prius sanat animam.
Acts 2:38Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. + 2.38 In nomine. In honore, vel in hac forma, quia in uno trium fides continetur.
Acts 13:38Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
Acts 26:18aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me.
Romans 4:6Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: