Colossenes 1:16
quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
Cross References
1 Chronicles 29:11Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt: tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
Proverbs 16:4Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. + 16.4 Universa propter semetipsum, etc. Nulla fuit Domino causa operandi, nisi sola voluntas, ut suam scilicet, bonitatem rationabili creaturæ, quam perpetuo faceret beatam, ostenderet: eum vero qui bonum conditionis propria sponte deseruit, id est diabolum, cum suis sequacibus, justa severitate damnavit.
Isaiah 43:21Populum istum formavi mihi: laudem meam narrabit.]
John 1:3Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. + 1.3 Omnia per ipsum facta sunt. AUG. Non est creatura per quem omnis creatura facta est, etc., usque ad quæ concordant cuncti potentiæ Divinitatis. Et sine ipso factum est nihil. ORIG. Ita distinguit: Et sine ipso factum est nihil. Ordo: Nihil est quod factum est sine ipso.
Romans 11:36Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sæcula. Amen. + 11.36 Quoniam ex ipso, etc. Ex, per, in, distinctionem personarum indicant; ipse vero idem pronomen repetitum, identitatem substantiæ; et quia talis ipsi gloria, non justis ipsis. AUG., lib. de Natura boni, cap. 27, Ex ipso. Non de ipso sunt omnia, etc., usque ad singula horum trium referri ad singulos voluit. Omnia. Cum audivimus omnia esse ex Deo, omnes utique naturas intelligere debemus, et omnia quæ naturaliter sunt; neque enim ex ipso sunt peccata quæ naturam vitiant, quæ ex voluntate peccantium nascuntur.
Ephesians 1:10in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso; + 1.10 In dispensatione. Id est in plenitudine temporis dispensati a Deo, id est in hoc tempore gratiæ, quo implere quæ cæteris temporibus promissa vel præfigurata sunt, divina providentia rationabiliter dispensavit. Si enim penitus ignari essent homines non prædocti, non reciperent Christum, et nisi prius de naturali et doctrinali essent lege convicti superbi, parvi penderent Christi adventum. Instaurare. AUG. Instaurantur autem quæ in cœlis sunt, etc., usque ad a corruptionis vetustate renovantur. Omnia, quæ in cœlis. Id est, angelos; vel: instaurare, id est, supplere. Quæ in terra. Id est homines, qui peccato depravati erant. In ipso. Id est per Christum.