The Bible Software
bible.software › Colossenes › Colossenes 1 › Colossenes 1:20

Colossenes 1:20

et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. + 1.20 Per eum reconciliare. Deo placuit per eum reconciliare, et ipse pacificavit non gratis, sed per sanguinem cœlestia et terrestria, unde patet homini introitus in cœlum. Omnia per eum facta, in ipso auctore vivunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And, having made peace through the blood of his cross, by him to reconcile all things unto himself; by him, I say, whether they be things in earth, or things in heaven.

In Context

19quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: + 1.19 Plenitudinem. Quia omnia potest ex se; unde: Sicut Pater habet vitam in se, sic et Filius qui suscitat et vivificat quos vult, sic ostenditur perfectus Deus esse.

21Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis: + 1.21 Alienati et inimici consilio ejus, quod idem valet, quia non receperunt quæ per Moysen mandavit Deus utpote devoti idolis suis.

Read all of Colossenes 1

Cross References

Psalms 85:10Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia; tu es Deus solus. + 85.10 Tu es Deus solus. ID. Vel tu solus magnus contra futuros, qui se dicunt magnos et deos. 1

Ezekiel 45:17Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël: ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël.

Micah 5:2[Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.

Zechariah 9:9[Exsulta satis, filia Sion; jubila, filia Jerusalem: ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator: ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinæ.

Acts 10:30Et Cornelius ait: A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait: + 10.30 Et ecce vir, etc. Non dicit angelum, adeo alienus erat a fastu, et inquit: Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynæ tuæ in memoria habitæ sunt coram Deo. In conspectu Dei. RAB. In Græco, In conspectu Dei adsumus. Hoc recte dicitur ab eo qui Deo promptus erat obtemperare, credens eum ubique præsentem esse.

2 Corinthians 5:18Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossenes 1:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossenes 1:19Colossenes 1Colossenes 1:21 →