The Bible Software
bible.software › Colossenes › Colossenes 1 › Colossenes 1:24

Colossenes 1:24

Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionem Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: + 1.24 Adimpleo. Ea passionum quæ Christus sustinuit, vel quæ modo sustinere præcepit, quæ adhuc desunt adimpleo, id est paratus sum pati.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who now rejoice in my sufferings for you, and fill up that which is behind of the afflictions of Christ in my flesh for his body’s sake, which is the church:

In Context

23si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister. + 1.23 Si tamen permanetis. Ideo tot et tanta dixerat de Christo, ut ipsi ponant spem in eo solo, in quo omnia sunt; non alicui elementorum vel angelorum se subjiciendos putent: hic solus colendus est, et ad hunc non æstimandus est quisquam. In universa. Quæ nova creatura modo est sub cœlo, adhuc tamen est peregrina, sed tamen veniet ad gloriam.

25cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: + 1.25 Factus sum ego. Ministrum Evangelii a Deo per Christum se factum dicit, ut ministerium a Deo cœptum, per idoneum servum impleatur, quod ignotum fuit a sæculis. Data est mihi. Ut impleam quod Deus præordinavit de vobis, vos scilicet per incarnationem salvari. Hoc dicit, ne videatur salus non esse promissa gentibus. Vel, mihi data est in vobis, tantum est enim quod a meis quæritur, quantum si a meipso.

Read all of Colossenes 1

Cross References

Mark 10:39At illi dixerunt ei: Possumus. Jesus autem ait eis: Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini: + 10.39 Calicem quidem. BED. Jacobus ab Herode capite truncatur, Joannes in ferventis olei dolium missus. Inde ad coronam martyrii athleta Christi processit, statimque in Pathmos relegatus. Itaque et martyrio animo non defuit, et calicem confessionis bibit quem biberunt in camino tres pueri, licet persecutor sanguinem non fuderit.

Romans 5:3Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur: + 5.3 Tribulatio. Quod tribulatio non tollit patientiam, facit charitas quæ est proprium donum Spiritus sancti. Spem. Id est certitudinem gloriæ futuræ, quæ humanæ rationi vana videtur: sed testimonio virtutis, id est patientiæ vel miraculorum, firmatur.

2 Corinthians 4:8In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:

2 Corinthians 11:23Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. + 11.23 Ut minus sapiens. AMBR. Ostendit se coactum in laudem suam prorupisse. In laboribus. Occasione inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit, ne in se videatur minor gratia.

Ephesians 3:1Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, + 3.1 Hujus rei, etc. Ostenso quod per Christum facta est pax et reconciliatio, hic ponit per quem ipsi sunt coædificati, quia Deus revelavit salutem ad gentes pertinere, et misit eis prædicare, et facit pati pro eis, ut magis sint Deo grati.

Philippians 2:17Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossenes 1:24

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossenes 1:23Colossenes 1Colossenes 1:25 →