Colossenes 1:25
cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei: + 1.25 Factus sum ego. Ministrum Evangelii a Deo per Christum se factum dicit, ut ministerium a Deo cœptum, per idoneum servum impleatur, quod ignotum fuit a sæculis. Data est mihi. Ut impleam quod Deus præordinavit de vobis, vos scilicet per incarnationem salvari. Hoc dicit, ne videatur salus non esse promissa gentibus. Vel, mihi data est in vobis, tantum est enim quod a meis quæritur, quantum si a meipso.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Romans 15:15Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, + 15.15 Propter gratiam. Non temere scribit; sed Apostolus gentium audet scribere omnibus gentibus auctoritate sibi tradita per gratiam.
Galatians 2:7Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium præputii, sicut et Petro circumcisionis
Colossians 1:23si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister. + 1.23 Si tamen permanetis. Ideo tot et tanta dixerat de Christo, ut ipsi ponant spem in eo solo, in quo omnia sunt; non alicui elementorum vel angelorum se subjiciendos putent: hic solus colendus est, et ad hunc non æstimandus est quisquam. In universa. Quæ nova creatura modo est sub cœlo, adhuc tamen est peregrina, sed tamen veniet ad gloriam.
1 Timothy 4:6Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.