Colossenes 1:27
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 13:11Qui respondens, ait illis: Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum: illis autem non est datum. + 13.11 Vobis datum est. Nota non solum verba Domini, sed et facta, parabolas esse: id est, signa mysticarum rerum, quæ non intelligebant multi qui foris sunt.
John 6:56Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus; + 6.56 Caro enim. Vere vivet anima et corpus ex hoc cibo, quia caro mea vere est cibus. Qui solus facit immortales, ut neque esurient neque sitient, alius cibus hoc non præstat, etiam si in eo hoc appetatur.
John 14:20In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. + 14.20 Et vos in me et ego in vobis. Hoc modo est, et cognoscitur quodammodo per fidem; sed tunc cognoscetur per speciem, quando hæc conjunctio perficietur quæ modo inchoatur.
John 15:2Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
John 17:26Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. + 17.26 Ut dilectio. Dilectio qua Pater diligit Filium est in omnibus justis, quia membra ejus sunt et diliguntur in illo qui totus diligitur, ideo subdit: Et ego in ipsis sum. Quasi dicat: Quia ego sum in ipsis, aliter est in nobis ut in templo, nos in illo aliter; quia nos sumus ille, cum secundum hominem ejus capitis sumus corpus.
Romans 8:10Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. + 8.10 Corpus quidem. Nomine corporis hominem totum significat, sicut Ezechiel econverso nomine animæ, cum inquit: Anima quæ peccavit, etc. Et sensus est: Si spiritus Christi in vobis est, licet corpus mortuum, id est homo mortuus fuerit propter peccata, id est in peccatis, spiritus tamen, id est anima quæ fuerat impia, vivit: quia Deo, qui est vita, jungitur, et hoc propter justificationem, id est peccatorum remissionem, quæ est ex Spiritu sancto. Mortuum, ait, non mortale. Ante peccatum enim corpus animale, id est mortale fuit, scilicet potens mori. Sed quod non necesse erat mori: modo mortuum dicitur propter peccatum, id est quod est necesse mori. Propter peccatum vitandum, reservatur hæc infirmitas, ut exinde peccare magis timeat.