The Bible Software
bible.softwareColossenesColossenes 1 › Colossenes 1:29

Colossenes 1:29

in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Whereunto I also labour, striving according to his working, which worketh in me mightily.

In Context

28quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu: + 1.28 Corripientes. Contradicentes corripimus et vincimus, et obedientes docemus. In omni sapientia. Vera sapientia est, cum Christus agnoscitur. Ut exhibeamus, etc. In quo. Quasi dicat: Labori meo adjungit Deus miracula ad confirmationem.

Read all of Colossenes 1

Cross References

Romans 15:20Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem: + 15.20 Non ubi nominatus, etc. Quia sciebat pseudoapostolos et alios sub nomine Christi falsa docere, quod postea corrigere maximi erat laboris; ideo sollicitus erat prævenire, et veritatem integre tradere, ubi nondum erat nuntiatus Christus; quod testimonio prophetæ probat.

1 Corinthians 9:25Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. + 9.25 Omnis enim, etc. De rebus non laudandis trahuntur multæ similitudines, ut in Evangelio de iniquo judice, qui viduam nolebat audire, et pigro qui non ex amicitia, sed ex tædio panes commodabat; ita hic non commendantur agonistica et ludicra.

1 Corinthians 12:11Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. + 12.11 Unus atque idem spiritus. Quod supra dixit tres operari, hic nominat spiritum: quia enim unius sunt naturæ, quod unus operatur, tres operantur. Unus et idem, inquit, ne tot putentur quot sunt opera: non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis est enim operatio Trinitatis. Dividens singulis. Unde nec huic dolendum, nec illi superbiendum. Ut vult. Qui solus novit quod conveniat, et gratis, non ad meritum hominum.

2 Corinthians 5:9Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi.

2 Corinthians 11:23Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. + 11.23 Ut minus sapiens. AMBR. Ostendit se coactum in laudem suam prorupisse. In laboribus. Occasione inventa etiam veros apostolos tangit, quibus plus laboravit, ne in se videatur minor gratia.

2 Corinthians 13:3An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? + 13.3 An experimentum. Moris est divinæ Scripturæ personæ Dei tribuere quod in nobis facit, sicut Apostolus locutionem ipsam illi tribuit cujus munere loquebatur, id est Christo. Qui in vobis non infirmatur, sed potens apparuit cum dona dedit. Quod experti, non dubitent se ab eo posse puniri.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossenes 1:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossenes 1:28Colossenes 1