The Bible Software
bible.softwareDanielDaniel 10 › Daniel 10:1

Daniel 10:1

Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In the third year of Cyrus king of Persia a thing was revealed unto Daniel, whose name was called Belteshazzar; and the thing was true, but the time appointed was long: and he understood the thing, and had understanding of the vision.

In Context

2In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus:

Read all of Daniel 10

Cross References

2 Chronicles 36:22Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremiæ, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum: qui jussit prædicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens:

Ezra 3:7Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis. + 3.7 Dederunt autem. BEDA ubi supra. Qui de captivitate liberati Jerosolymam venerant, etc., usque ad Fundatio templi illos significat, qui nuper conversi locum præparant Domino in se; unde: Membra vestra templum sunt Spiritus sancti, etc. I Cor. 6. Latomis. ID., ibid. Latomi sunt in constructione domus Dei, qui corda proximorum docendo vel increpando instruunt, etc., usque ad et tabernaculum de cortinis et tabulis compositum. Cæmentariis. ID., ibid. Cæmentarii sunt prædicatores, qui dum eos quos bonis operibus instituunt, copula charitatis ad invicem nectunt, quasi quadratos politosque lapides, ne ordinem compositionis reserant cæmenti infusione conjungunt, dicentes: Ante omnia autem mutuam in vobismetipsis continuam charitatem habentes, etc. I Petr. 4.. Inde Paulus: Super omnia autem habete charitatem, quod est vinculum perfectionis Col. 3.. Sidoniis Tyriisque. ID., ibid. Sidonii quoque et Tyrii prædicatores repræsentant, qui homines in gloria quondam sæculi sublimes et candidos securi sermonis Dei, de statu primæ conversationis dejiciunt, ut salubriter prostratos, et quasi ab humore corruptivo ingeniti sensus excoctos, ab omni vitiorum fortitudine corrigant, et in ornatum vel in munimentum Ecclesiæ exigunt. Unde in psalmo qui inscribitur in consummatione tabernaculi: Vox Domini confringentis cedros Psal. 2.. Sidoniis Tyriisque. BEDA., ibid. Dant principes patrum, etc., usque ad quia pressuram in mundo habent, quamvis confidentes, quia Dominus vicit mundum. Ut deferrent ligna. ID., ibid. Deferunt ligna excisa in mare, etc., usque ad et per reconciliationem sacerdotum Ecclesiæ aggregamur. Joppe. Unde scilicet per terram ad opus templi deferrentur, sicut in prima templi structura factum est, sed Salomon regali potentia a rege Hiram quæ voluit, facile obtinuit: hi autem de captivitate redeuntes et regni potentiam non habentes cuncta emebant. Anno autem. BEDA ubi supra. Cum supra dicatur quod septimo mense venerunt in Jerusalem, etc., usque ad aut resurrectionem corporum quam bene operantes speramus, denuntiat.

Ezra 4:5Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum, et usque ad regnum Darii regis Persarum. + 4.5 Conduxerunt. ID., ibid. Notanda distinctio verborum, etc., usque ad cum principum terrenorum contra Ecclesiam præsidia acquirunt, quod quantum noceat fidei, tempore Arianæ perfidiæ luce clarius innotuit. In regno autem Assueri. ID., ibid. Hunc Artaxerxem, etc., usque ad sed quasi minoris potentiæ illum hæc tractare et decernere permisit. BEDA., ibid. Artaxerxes cui suadetur et suasus præcepit ne Jerusalem ædificetur, etc., usque ad denuo superatis hostibus qui proxima tenebant loca, possederunt.

Ezra 6:3Anno primo Cyri regis, Cyrus rex decrevit ut domus Dei ædificaretur, quæ est in Jerusalem, in loco ubi immolent hostias, et ut ponant fundamenta supportantia altitudinem cubitorum sexaginta, et latitudinem cubitorum sexaginta, + 6.3 Ut ponant fundamenta. ID., ibid. Non est nobis exponendum, etc., usque ad aut de porticu domus Domini quæ erant ante faciem templi. De qua Scriptura cum palatium Salomonis fabricaretur, ita memorat: Fecit atrium, etc. III Reg. 7..

Isaiah 44:28qui dico Cyro: Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis; qui dico Jerusalem: Ædificaberis, et templo: Fundaberis.]

Daniel 1:17Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Daniel 10:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Daniel 10Daniel 10:2 →