The Bible Software
bible.softwareDanielDaniel 10 › Daniel 10:3

Daniel 10:3

panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I ate no pleasant bread, neither came flesh nor wine in my mouth, neither did I anoint myself at all, till three whole weeks were fulfilled.

In Context

2In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus:

4Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.

Read all of Daniel 10

Cross References

Job 33:20Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ illius cibus ante desiderabilis.

Daniel 6:18Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.

Amos 5:11Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.

Matthew 6:17Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, + 6.17 Unge caput tuum. Spirituali lætitia mentem refice diebus abstinentiæ: ut dilectionis odor fragret in operibus misericordiæ. Conscientiam lava lacrymis: ut sit munda coram Deo. Non enim sufficit opus misericordiæ sine munda conscientia: nec hoc sine illo. Palæstinis mos erat in festis caput ungere: ergo caput unge, id est, festivum et hilarem te exhibe: et mentem spirituali oleo refice: et de jejunio non quæras laudem exterius. Sed quia sic a sæculo averteris, coram Deo gaudeas: et sic faciem, id est cor, mundabis a sordibus: quibus remotis, Deum videre licebit. Unge caput tuum. Ecce nondum omnia in Novo Testamento ad litteram. Ridiculi enim essent in jejunio oleo delibuti: sed de spiritu amoris ejus, cujus passionibus debemus participare nos macerandum, mens debet inungi et non oleo adulationis: aliter vana sunt jejunia. Christus factus est unguentum nobis: quod effusum per passionem mortis Ecclesiam suam suo odore implevit. Ideo non alterius causa jejunare debemus: sed ejus perfusi spiritu per abstinentiam macerantes carnem ejus passioni participemus. Illo ergo ungamur: ut opera misericordiæ cumulentur: et charitas interius diffundatur: quia sine illo calix nostri jejunii non inebriatur affectu pietatis. Deo jejunat qui pro amore ejus se macerat et quod sibi subtrahit alteri largitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Daniel 10:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Daniel 10:2Daniel 10Daniel 10:4 →