Daniel 11:7
Et stabit de germine radicum ejus plantatio: et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis: et abutetur eis, et obtinebit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 49:10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. 1
Isaiah 11:1[Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet. + 11.1 Et egredietur virga. HIER. Usque ad principium visionis Babylonis, prophetia est de Christo, quam per partes explanamus, ne lectoris memoriam confundamus. Egredietur. Virgam et florem Judæi ipsum Christum interpretantur, etc., usque ad et tu es Filius meus primogenitus, qui regnas in sempiternum.
Ezekiel 17:18Spreverat enim juramentum, ut solveret fœdus, et ecce dedit manum suam: et cum omnia hæc fecerit, non effugiet.
Daniel 11:38Deum autem Maozim in loco suo venerabitur: et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
Luke 12:20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? + 12.20 Dixit autem. Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Stulte. Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte præreptus aliis congregata relinques. Repetunt, etc. In nocte aufertur anima, quæ in obscuritate cordis quod poterat pati, prævidere noluit.