Daniel 2:45
Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et æs, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quæ ventura sunt postea: et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 41:26Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt.
Genesis 41:32Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
2 Samuel 7:22Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus quæ audivimus auribus nostris.
Nehemiah 4:14Et perspexi atque surrexi: et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi: Nolite timere a facie eorum: Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.
Job 36:26Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.
Psalms 48:1In finem, filiis Core. Psalmus. + 48.1 In finem, psalmus, etc. CASS. Agit Propheta de amatoribus mundi, et Christo redemptore, non illorum, sed contemptorum mundi, ut dejectus in mundo non appretietur elatos. AUG. Qui colunt Deum, etc., usque ad attentos facit ad nova et ad ingentia. 1