Daniel 3:2
Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ quam erexerat Nabuchodonosor rex.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 25:2quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum. + 25.2 Comederunt. Quasi, etiam de his quæ immolata sunt idolis comedunt, quæ exsecrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus templo Dei cum idolis? ORIG. Ait Apostolus, etc., usque ad et qui eum recipit, idolis immolata manducat. Et adoraverunt deos earum. Nota ordinem: malos servos primo concupiscentia decipit, inde ingluvies, postremo captivat impietas, cujus merces exsolvitur fornicatio. ORIG. Salomon cum esset sapientissimus, etc., usque ad, Adolescentularum non est numerus, una tamen est columba mea.
1 Kings 12:32Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quæ celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat: constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quæ fecerat.
Daniel 3:27quia justus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia judicia tua vera.
Daniel 6:6Tunc principes et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei: Dari rex, in æternum vive !