Daniel 5:13
Igitur introductus est Daniel coram rege: ad quem præfatus rex ait: Tu es Daniel de filiis captivitatis Judæ, quem adduxit pater meus rex de Judæa?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezra 6:16Fecerunt autem filii Israël sacerdotes et Levitæ, et reliqui filiorum transmigrationis, dedicationem domus Dei in gaudio. + 6.16 Fecerunt autem. Merito gaudent filii transmigrationis, etc., usque ad quia omnes ordines Ecclesiæ reconciliatis per pœnitentiam peccatoribus gaudent.
Ezra 10:7Et missa est vox in Juda et in Jerusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Jerusalem:
Daniel 1:6Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.
Daniel 2:25Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.
Daniel 5:2Præcepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quæ asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinæ.
Daniel 5:18O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.