The Bible Software
bible.softwareDanielDaniel 8 › Daniel 8:2

Daniel 8:2

vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I saw in a vision; and it came to pass, when I saw, that I was at Shushan in the palace, which is in the province of Elam; and I saw in a vision, and I was by the river of Ulai.

In Context

1Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,

3Et levavi oculus meos, et vidi: et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea

Read all of Daniel 8

Cross References

Genesis 14:1Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium + 14.1 Amraphel. Interpretatur dixit ut caderet, et est rex Sennaar, quæ excussio dentium vel fetor eorum interpretatur. Hic significat hæreticos, qui ad casum tendunt, et verbis dolosis fetidum sensum evomunt. Arioch. Ebrius vel ebrietas interpretatur: stultitiam gentilium significat, qui iniquitate ebrii creaturam pro Creatore colunt, et sæculi illecebris volvuntur. Chodorlahomor. Decorus manipulus interpretatur, qui est rex Elam, id est, hujus sæculi: hypocrisim significat, quæ licet vana sit et perniciosa, tamen decora in superficie videtur, sed in futuro quid fuerit apparebit. Thadal. Sciens jugum vel explorator, qui est rex gentium; avaritiam significat, quæ sagax et versuta multos sibi subjugat. Amraphel, etc. Hi quatuor reges figurant quatuor principalia vitia, quatuor virtutibus principalibus contraria; quæ quinque sensus per quinque reges significatos subjugare nituntur, per concupiscentiam carnis, per concupiscentiam oculorum, per ambitionem sæculi.

Nehemiah 1:1Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro. + 1.1 Verba Nehemiæ filii. BED. in Esdram, tom. 2. Nehemias interpretatur consolator Domini, etc., usque ad quasi diruta ab hostibus Hierosolymorum mœnia restaurant. Verba Nehemiæ. ID., ibid. Hucusque verba Esdræ, etc., usque ad qui non blandimentis temporalibus enervari, sed adversitatibus exerceri, et ad requiem sempiternam gaudent præparari. In mense Casleu. ID., ibid. Mensis Casleu ipse est quem nos Decembrem vocamus, apud Hebræos nonus, apud nos ultimus. Cujus nomen quod spes ejus interpretatur, bene congruit votis ejus, qui ad ruinas sanctæ civitatis intendebat erigendas. Primum enim bonæ actionis fundamentum est, spem habere de auxilio Domini ad perficiendum quod cupimus. In hoc mense natus est Dominus, cujus nomine longe ante figurabatur, quod in eo mense verus Nehemias diu desideratus ad ædificationem Ecclesiæ esset venturus. Eram in Susis. ID., ibid. Susis metropolis est Persarum, sed tanta firmitate, ut castrum esse videatur, et interpretatur equitatio vel revertens, quæ fidelibus convenienter aptatur, eis maxime, qui de captivitate Jerusalem curam gerunt, id est, de salute eorum, qui aliquando per insidias diaboli de Ecclesia rapti pœnitentes denuo per gratiam Dei sunt redacti. Tales enim sunt in revertente castro, id est, in robore mentis revocatæ ab infimis ad desiderium patriæ cœlestis, et in equitatu sanctorum cordium, quæ scilicet portant sessorem Deum. Qui remanserunt. ID., ibid. Patet litteræ sensus, etc., usque ad indignos arcere debuerant, avaritiæ, luxuriæ cæterorumque vitiorum incendio perire.

Esther 2:8Cumque percrebruisset regis imperium, et juxta mandatum illius multæ pulchræ virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur eunucho, Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum. + 2.8 Esther. Hanc Nabuchodonosor spiritualis et rex confusionis a naturali lege et cultu unius Dei in confusionem idololatriæ transtulit, sed pietas divina ad viam veritatis per prædicatores revocavit.

Esther 7:6Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens.

Esther 9:11Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.

Isaiah 11:11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto, et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. + 11.11 Residuum. ID. Apostolus: Reliquiæ salvæ fient. Tradunt enim historiæ quod apostoli toto orbe diffusi prædicaverunt Evangelium: et quidem Persas, Indosque penetraverunt, ut Æthiopia manum daret Deo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Daniel 8:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Daniel 8:1Daniel 8Daniel 8:3 →