Daniel 9:14
Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quæ fecit: non enim audivimus vocem ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:27Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos: Peccavi etiam nunc: Dominus justus; ego et populus meus, impii.
Nehemiah 9:33Et tu justus es in omnibus quæ venerunt super nos: quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus.
Psalms 111:7In memoria æterna erit justus; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino, + 111.7 Paratum cor ejus sperare in Domino, confirmatum est cor ejus, manet, etc. AUG. Patet itaque, quod hic non sua quærit, sed quæ sunt Christi, labores patienter sustinet, promissa fidenter exspectat. CASS. Vel, si quis mala minatur, non timet, sed paratum. 1
Jeremiah 4:17quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.
Jeremiah 31:28Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem, sic vigilabo super eos ut ædificem et plantem, ait Dominus.
Lamentations 1:5He Facti sunt hostes ejus in capite; inimici ejus locupletati sunt: quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.