Deuteronomii 1:11
(Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.) + 1.11 Dominus Deus patrum vestrorum addat, etc. Docet doctores de profectu subditorum gaudere, gratias agere et semper meliora optare. Ad hunc numerum, etc. Diffinitum apud Deum. Novit qui sunt ejus qui numerat multitudinem stellarum II Tim. 2.. RAB. Vide quam observandum sit quod alibi Scriptura dicit: Fili, ne in multis sint actus tui Eccli. 11.. Verba quoque Jethro consilium dantis considera, ait enim: Audi me, et consilium dabo tibi, et erit Deus tecum Exod. 18.. Videtur significari nimis intentum animum actionibus humanis, Deo quodammodo vacuari, quo tanto fit plenior, quanto in superna et æterna liberius extenditur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.
Cross References
Genesis 22:17benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Genesis 49:25Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvæ.
Numbers 6:27Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis. + 6.27 Invocabunt. ID. Sacerdotum est nomen Domini invocare: Domini autem, quod petitur, perficere. Nemo ergo sibi tribuat quod sola Trinitas cui vult præstat.
Deuteronomy 10:22In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli. + 10.22 Descenderunt patres tui in Ægyptum. Descenditur in Ægyptum: Facilis est descensus Averni. In Jerusalem ascenditur, quia arcta est via quæ ducit ad vitam, et tendit in ardua virtus
2 Samuel 24:3Dixitque Joab regi: Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis: sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi?