bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 1 › Deuteronomii 1:18
Deuteronomii 1:18
Præcepique omnia quæ facere deberetis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And I commanded you at that time all the things which ye should do.
In Context
17Nulla erit distantia personarum: ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam. + 1.17 Quia Dei judicium est; non hominum, quia judicando Dei vicarii estis, qui personam non accipit. Quod si difficile. Majora quæque et difficilia discernere et judicare debent majores, parva et facilia minores.
19Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhæi, sicut præceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne, + 1.19 Cumque venissemus in Cadesbarne, etc. Quod secundo anno egressionis suæ populus in deserto Pharan, quod est Cades, venerit; ubi reversis exploratoribus cum fructibus terræ, et quæ viderant nuntiantibus, murmuraverunt contra Moysen et Aaron, et ideo longi itineris tædio et mortalitate affecti interierint: hic locus manifestum dabit indicium. Ubi notandum quod quadraginta duæ mansiones, quas ab Ægypto usque ad Jordanem habuerunt, trium tantum congruere videntur curriculis annorum: primi scilicet, secundi, et quadragesimi egressionis de Ægypto. Primus certa distinctione continet duodecim, primam Ramesse, quintodecimo die primi mensis ingressam, ultimam solitudinem Sinai, prima die tertii mensis additam; et per undecim continuos menses construendi tabernaculi, et docendæ legis gratia, minime relictam. Quarum duodecim mansionum novem tantum in Exodo exprimuntur nominatim, tres in vocabulo deserti Sin quod dicitur esse inter Elim et Sinai indiscrete significantur. Secundus annus complectitur mansiones viginti et unam. Quibus in ordine historiæ cunctis indifferenter sub nomine solitudinis Pharan comprehensis, prima tantum et secunda, et ultima, id est, Sepulcra concupiscentiæ, Haseroth, et Cades, distinguuntur nomine. Sed in catalogo mansionum pariter omnes quot in numero fiunt, vel quo nomine dictæ ostenditur. Prima mansio, id est, Sepulcra concupiscentiæ, secundo mense ejusdem secundi anni secunda vicesima die mensis introita est. Anno enim secundo ut Scriptura dicit mense secundo vicesima die mensis moverunt castra de deserto Sinai, et recubuit in solitudine Pharan nubes, profectique sunt de monte Domini viam trium dierum, donec venirent ad locum mansionis, quæ merito populi carnes concupiscentis sepulcrorum concupiscentiæ nomen accepit. Ultimam harum, id est, Cades, quoto die vel mense ejusdem anni ingressi sunt, non dicitur: quæ tamen in solitudine Pharan sita est, quia eodem anno adita fuerit, non tacetur. Scriptum est enim: Populus non est motus de illo loco donec revocata est Maria. Profectusque est de Haseroth fixis tentoriis in deserto Pharan, ubi locutus est Dominus ad Moysen dicens: Mitte viros gui considerent terram Chanaan Num. 12, 13.. Quod ne proxima post Haseroth mansione jussum factumque putetur, sed in ultima eorum, quæ sub nomine Pharan continetur, impletum, infra scriptum est: Reversique exploratores terræ post quadraginta dies omni regione circumita, venerunt ad Moysen in Pharan, quod est Cades. In Deuteronomio quoque dicit Moyses populo: Cum venissetis in Cadesbarne, dixi vobis: Venistis ad montem Amorrhæi, etc., et dixistis: Mitte viros qui considerent terram, etc. Deut. 1.. Quod autem eamdem mansionem secundo anno egressionis adierunt, a quo tamen peccato murmurationis reverti, et diu per desertum errare, et passim cadere meruerunt, testatur Moyses in sequentibus, dicens: Sedistis in Cadesbarne multo tempore, profectique inde venimus in solitudinem quæ ducit ad mare Rubrum, sicut dixerat mihi Dominus, et circumivimus montem Seir longo tempore, et intra tempus quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad torrentem Zareth octavo tricesimo anno fuit, donec consumeretur omnis generatio bellatorum. Zareth autem non est nomen alicujus mansionis de quadraginta duabus, sed torrentis ad quem sicut in libro Numerorum legitur transgressa octava decima mansione nomine Jeabarim venerunt, quem relinquentes, inquit, castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi, quod quadragesimo anno gestum fuisse non latet, qui ultimus per desertum longissimæ viæ mansiones continet decem: quarum prima magno labore repetita, eadem scilicet ipsa Cades deserti Sin, quam ante annos octo et triginta culpa exigente post se reversi reliquerunt, de qua scriptum est: Venerunt filii Isræl in desertum Sin mense primo, et mansit populus in Cades, et mortua est ibi Maria et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret aqua populus, coierunt adversum Moysen et Aaron, etc., usque ad hoc, Hæc est aqua contradictionis, etc. Num. 20.. Notandum quod eadem Cades, et in deserto Pharan, et in deserto Sin facta est, sicut Scriptura refert, unde conjicimus partem deserti Pharan ubi Cades est, specialiter Sin appellari: sin autem non est ipsa Cades, quam mox transgresso mari Rubro inter Elim et Sinai pertransierunt, sed alia prorsus, et aliis apud Hebræos scripta litteris. Secunda vero ejusdem quadragesimi anni mansio est mons Hor, in quo occubuit Aaron primo die quinti mensis: ultima, campestria Moab super Jordanem contra Jericho, ubi Deuteronomium meditantes, manserunt, donec mortuo Moyse, Josue duce, primo die decimi mensis Jordanem transierunt. Fiunt ergo mansiones primi anni duodecim, secundi viginti et una, ultimi et ipsa vicesima prima quæ est Cades, et aliæ novem, simul scilicet omnes quadraginta duæ.
Read all of Deuteronomii 1
Cross References
Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
Deuteronomy 12:28Observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui.
Matthew 28:20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. + 28.20 Et ecce ego vobiscum sum. Quæ autem merces piæ conversationis, quodve pignus futuræ beatitudinis etiam in præsenti sit fidelibus, subdit: Ecce ego vobiscum sum, etc. Quod apostolis per successiones universali Ecclesiæ promittit. Nota quod usque in finem sæculi non sunt desituri qui divina mansione sunt digni. AUG. Prima sabbati diluculo, etc., usque ad dicente eis angelo: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cœlum Act. 1..
Acts 20:27Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 1:18