Deuteronomii 1:9
Dixique vobis illo in tempore: + 1.9 Dixique vobis in illo tempore, etc. De hac divisione potestatum in Exodo antequam venirent ad montem Sinai, scriptum est quod Jethro sacerdos Madian cognatus Moysi hoc ipsi suggesserit Exod. 18.. Unde merito quæritur quomodo hæc sibi modo, et illo tempore conveniant? Sed quod hic dicitur dixisse Moyses in illo tempore: Non possum solus sustinere vos, etc., non illud tempus significat, quo de Horeb proficiscebantur, sed totum tempus quo profecti de Ægypto in solitudine morabantur, et Moyses non ex suo cognati sui consilio hoc populo suo persuasit. Illo tempore. Omnia faciunt sancti in tempore opportuno, sic Deus quoque ubi venit plenitudo temporis, misit Filium suum Gal. 4..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And I spake unto you at that time, saying, I am not able to bear you myself alone:
In Context
Cross References
Numbers 11:11et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me?