bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 10 › Deuteronomii 10:15
Deuteronomii 10:15
et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Only the LORD had a delight in thy fathers to love them, and he chose their seed after them, even you above all people, as it is this day.
In Context
14En Domini Dei tui cælum est, et cælum cæli, terra, et omnia quæ in ea sunt: + 10.14 Cœlum cœli, etc. Quidam dicunt tres esse cœlos, æreum, æthereum, et sidereum. Nonnulli septem, primum æreum, secundum æthereum, tertium olympium, quartum igneum, quintum firmamentum, sextum aqueum, septimum angelorum.
16Circumcidite igitur præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius: + 10.16 Circumcidite, etc. Spiritalem circumcisionem significat, id est mentis custodiam, et veram abstinentiam. Quasi, cum luxuriam carnis exstinxeritis, etiam mentis superflua resecato. Circumcidendi sunt omnes sensus. Unde Moyses se incircumcisum labiis conqueritur; et Stephanus Judæis: Incircumcisi, inquit, corde et auribus, etc. Act. 7.. Vere ergo circumcisus est, qui obturat aures ne audiat sanguinem, et claudit oculos, ne videat malum; qui non delinquit in lingua, cujus cor non gravatur crapula et ebrietate, qui lavat inter innocentes manus suas, et ab omni via mala prohibet pedes suos; qui castigat corpus suum et servituti subjicit, et omni custodia servat cor suum. Bina quoque circumcisione indigemus, ne ex his quæramus vanam gloriam, ne foris mundi, et intus immundi simus, et simulatæ sanctitatis pœnas sustineamus, sicut Sichimitæ qui patriarcharum circumcisionem imitati sunt, non Dei amore, sed ob causam luxuriæ: ideo nihil mercedis acquisiverunt, sed die tertia intra civitatis suæ ruinas perierunt. Tales enim in tempore resurrectionis evacuatis, quibus confidebant, virtutibus, in æternum moriuntur.
Read all of Deuteronomii 10
Cross References
Numbers 14:8Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.
Deuteronomy 7:7Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores:
Amos 3:2Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terræ; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
This Verse In Other Editions
Study Deuteronomii 10:15