Deuteronomii 11:17
iratusque Dominus claudat cælum, et pluviæ non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:19et conteram superbiam duritiæ vestræ. Daboque vobis cælum desuper sicut ferrum, et terram æneam. + 26.19 Et conteram superbiam duritiæ vestræ. Quia dicitis: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus unquam Joan. 3.: ideo gentibus servietis.
Deuteronomy 4:26testes invoco hodie cælum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis: non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus, + 4.26 Testes invoco hodie cœlum, etc. per id quod continet id quod continetur significat.
Deuteronomy 8:19Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris: ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas.
Deuteronomy 30:17Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis:
1 Kings 8:35Si clausum fuerit cælum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, pœnitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam:
2 Chronicles 6:26Si clauso cælo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris,