The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 11 › Deuteronomii 11:19

Deuteronomii 11:19

Docete filios vestros ut illa meditentur: quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And ye shall teach them your children, speaking of them when thou sittest in thine house, and when thou walkest by the way, when thou liest down, and when thou risest up.

In Context

18Ponite hæc verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.

20Scribes ea super postes et januas domus tuæ, + 11.20 Scribes ea super postes. AUG., quæst. 17. Hoc secundum litteram an hyperbolica commendatio est, sicut multa dicuntur?

Read all of Deuteronomii 11

Cross References

Deuteronomy 4:9Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quæ viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ. Docebis ea filios ac nepotes tuos, + 4.9 Quæ viderunt. Visus inter omnes sensus obtinet principatum: ideo pro omni sensu ponitur.

Deuteronomy 6:7et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.

Job 8:10et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia. + 8.10 Ipsi docebunt. Laudant patres nobiscum, unde magis nos impugnet. De corde. Ibid. Quasi tu habes simplicitatem spiritus in ore, non in corde: illi contra. Sæpe mali, se non attendentes, bonos lacerant, et vel bona, quæ non videndo, sed audiendo didicerunt, proferunt; vel mala, quæ ipsi agunt, aliis ingerunt, et ita factis se excusant, verbis judicant. Sic Baldath simulator justitiæ contra hypocritas mira dicit, et de his docere justum præsumit, quæ convenirent pravis. Vecors qui, hortis sitientibus, in flumine aquam fundit.

Psalms 78:5Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus? + 78.5 Usquequo, Domine? CASS. Deprecatio pro parte sua contra inimicos et insultantes vicinos; quasi illi ita sæviunt: Sed, o Domine, usquequo? AUG. Rogat ne usque in finem irascatur, id est, ne illa vastatio perseveret, sed temperet correctionem. Nomine iræ, vindicta iniquitatis accipitur, nomine zeli, exactio castitatis, ne anima a Deo fornicetur. Nota, hoc pro peccatis evenire hominibus, licet justis, sicut tres pueri, et Prophetæ in captivitate testantur. Velut ignis. ID. Ure tandiu, donec aurum virtutum perfecte purgetur, ligna, id est vitia, cinerentur. 1

Proverbs 4:1[Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. + 4.1 Audite, filii. Hinc exhortaturus ad philosophiam, qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus, explicat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 11:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 11:18Deuteronomii 11Deuteronomii 11:20 →