The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 11 › Deuteronomii 11:29

Deuteronomii 11:29

Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal: + 11.29 Montem Garizim. Garizim interpretatur Divisio vel Advena; Hebal, Vorago vetus interpretatur. Qui enim a vitiis se separant, et se advenas et peregrinos in hoc mundo judicant, etiam æternam merentur benedictionem. Qui vero in voraginem veteris vitæ se præcipitant, carnalibus desideriis servientes, æternæ maledictioni subjacebunt

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And it shall come to pass, when the LORD thy God hath brought thee in unto the land whither thou goest to possess it, that thou shalt put the blessing upon mount Gerizim, and the curse upon mount Ebal.

In Context

28maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.

30qui sunt trans Jordanem, post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananæi, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul.

Read all of Deuteronomii 11

Cross References

Deuteronomy 27:4Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce: + 27.4 Quando ergo. ISID. Quomodo hoc factum fuerit, etc., usque ad qui altaris constructione digni sunt. Qui juxta montem Garizim incedunt electi ad benedicendum, figurant eos qui non metu pœnæ, sed cœlestis promissionis amore succensi, veniunt ad salutem. Qui juxta montem Hebal incedunt, in quo maledictiones prolatæ sunt; hi sunt qui non amore benedictionum vel promissionum, sed suppliciorum timore, legis præcepta faciunt. Omnes autem circa arcam incedunt, quia ab Ecclesiæ sinu non recedunt. Sed nobiliores, qui ex charitate, quam qui pœnæ timore serviunt. Solus vero Jesus potest hujusmodi mentes cognoscere, et alios in monte Garizim ad benedicendum, alios in monte Hebal ad maledicendum statuere, non ut maledictionem accipiant, sed ut maledictiones scriptas et peccatoribus constitutas caveant, et timore supplicii pœniteant.

Deuteronomy 27:13Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. + 27.13 Et pronuntiabunt. Quia sacerdos verbum instanter et valenter populis prædicare debet, ut sciant, si mandata Dei præterierint, quæ pericula maneant; si obedierint, quæ sequantur beneficia, scilicet in præsenti vita solatium, et in futura præmium æternum. Maledictiones autem et benedictiones historialiter pertinent ad eos qui felicitatem terrenam amant vel infelicitatem formidant. Sed maxime Christianis cavendum, ne per inobedientiam spiritualium patiantur penuriam; perfectis enim viris terrenorum sæpe contingit indigentia, cum semper adsit virtutum copia, unde: Usque in hanc horam esurimus et sitimus et nudi sumus, etc. I Cor. 4.. Maledictus. Non solum idololatria simulacrorum prohibetur, sed omnis hæreticorum error. Hi enim artifices vanitatis et superstitiosi dogmatis, qui de corde suo, quos volunt, fingunt sibi deos.

Joshua 8:33Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcæ, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam fœderis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut præceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël. + 8.33 Omnis autem. ORIG., hom. 9. Et omnis Isræl et presbyteri, etc., usque ad implendo scilicet opere quæ scripta sunt in lege. Ut advena. ID., ibid. Sed et proselytus et indigena simul, etc., usque ad et pœnas peccatoribus constitutas, caveant incurrere eas. Post hæc legit. ADAM., ibid. Refertur, etc., usque ad: ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis II Cor. 2..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 11:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 11:28Deuteronomii 11Deuteronomii 11:30 →