The Bible Software
bible.software › Deuteronomii › Deuteronomii 12 › Deuteronomii 12:14

Deuteronomii 12:14

sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quæcumque præcipio tibi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But in the place which the LORD shall choose in one of thy tribes, there thou shalt offer thy burnt offerings, and there thou shalt do all that I command thee.

In Context

13Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris: + 12.13 Cave ne offeras. Occasionem amputat idolis sacrificandi. Ideo enim præcipit in templo et ad altare Domini hostias offerri, ut ubi integra est religio, ibi cultus congruus exhibeatur. Mystice autem innuit nullum munus acceptabile esse Deo extra catholicam Ecclesiam, hic enim est locus quem Deus elegit, ut poneret nomen suum ibi, et habitet in eo.

15Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis: sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile: sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes:

Read all of Deuteronomii 12

Cross References

Leviticus 17:4et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui.

Deuteronomy 12:11in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo: illuc omnia, quæ præcipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum: et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis Domino.

Deuteronomy 14:23et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. + 14.23 Primogenita. Id est boni operis initia, quæ decimanda sunt, id est, Domino consecranda.

Deuteronomy 16:2Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi. + 16.2 Et de bobus in loco. AUG., quæst. 24. Boves addit, cum de ove tantum præceperit, quam jussit accipi ex ovibus et hædis vel capris, vel propter Christum, qui secundum carnem ex justis fuit et peccatoribus. Non enim ait ex ovibus vel capris, sed ex ovibus et capris, licet proprie non intelligatur ovis ex capris, ne Judæi dicerent subaudiendum esse caprum. Quare ergo additi sunt boves? an propter alia sacrificia, quæ diebus azymorum sunt immolanda?

Deuteronomy 18:6Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus, + 18.6 Si exierit. Quasi urbem et domum deserit, qui gratis Deo servit, et sine sumptu Evangelium ponit.

Joshua 9:27Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, cædentes ligna, et aquas comportantes, usque in præsens tempus, in loco quem Dominus elegisset.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 12:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 12:13Deuteronomii 12Deuteronomii 12:15 →