Deuteronomii 12:18
sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis: et lætaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quæ extenderis manum tuam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra.
Cross References
Deuteronomy 12:7Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri: ac lætabimini in cunctis, ad quæ miseritis manum vos et domus vestræ, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.
Deuteronomy 12:14sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quæcumque præcipio tibi.
Deuteronomy 14:23et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis: ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore. + 14.23 Primogenita. Id est boni operis initia, quæ decimanda sunt, id est, Domino consecranda.
Psalms 32:11Consilium autem Domini in æternum manet; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem. + 32.11 Consilium autem Domini, etc. ID. Incarnationis arcanum in quo consuluit homini. Manet in æternum. Quia ad æternam salutem nobis obtinendam. Cogitationes. Prædestinatio, in qua omnia reposita sunt, quæ et sic permanent, ut prævisa sunt. 1
Proverbs 3:17Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ. + 3.17 Viæ ejus. Actiones et doctrinæ, etc., usque ad pacis et dilectionis exempla pertinent.
Acts 2:46Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,